Biblioteca:Waltharius, Prefatio

(Reindirizzamento da Waltharius, Prefatio)



				

				

Omnipotens genitor, summae virtutis amator,
lure pari natusque amborum spiritus almus,
Personis trinus, vera deitate sed unus,
Qui vita vivens cuncta et sine fine tenebis,
Pontificem summum tu salva nunc et in aevum 5
Claro Erckambaldum fulgentem nomine dignum,
Crescat ut interius sancto spiramine plenus,
Multis infictum quo sit medicamen in aevum.
Praesul sancte dei, nunc accipe munera servi,
Quae tibi decrevit de larga promere cura 10
Peccator fragilis Geraldus nomine vilis,
Qui tibi nam certus corde estque fidelis alumnus.
Quod precibus dominum iugiter precor omnitonantem,
Ut nanciscaris factis, quae promo loquelis,
Det pater ex summis caelum terramque gubernans. 15
Serve dei summi, ne despice verba libelli,
Non canit alma dei, resonat sed mira tyronis,
Nomine Waltharius, per proelia multa resectus.
Ludendum magis est dominum quam sit rogitandum,
Perlectus longaevi stringit inampla diei. 20
Sis felix sanctus per tempora plura sacerdos,
Sit tibi mente tua Geraldus carus adelphus.