Biblioteca:Waltharius, Pars Prima

Tertia pars orbis, fratres, Europa vocatur,
Moribus ac linguis varias et nomine gentes
Distinguens, cultu, tum relligione sequestrans.
Inter quas gens Pannoniae residere probatur,
Quam tamen et Hunos plerumque vocare solemus. 5
Hic populus fortis virtute vigebat et armis,
Non circumpositas solum domitans regiones,
Litoris oceani sed pertransiverat oras,
Foedera supplicibus donans sternensque rebelles.
Ultra millenos fertur dominarier annos. 10
Attila rex quodam tulit illud tempore regnum,
Impiger antiquos sibimet renovare triumphos.
Qui sua castra movens mandavit visere Francos,
Quorum rex Gibicho solio pollebat in alto,
Prole recens orta gaudens, quam postea narro; 15
Namque marem genuit, quem Guntharium vocitavit.
Fama volans pavidi regis transverberat aures,
Dicens hostilem cuneum transire per Hystrum,
Vincentem numero stellas atque amnis arenas.
Qui non confidens armis vel robore plebis 20
Concilium cogit, quae sint facienda, requirit.
Consensere omnes foedus debere precari
Et dextras, si forte darent, coniungere dextris
Obsidibusque datis censum persolvere iussum;
Hoc melius fore, quam vitam simul ac regionem 25
Perdiderint natosque suos pariterque maritas.
Nobilis hoc Hagano fuerat sub tempore tiro
Indolis egregiae, veniens de germine Troiae.
Hunc, quia Guntharius nondum pervenit ad aevum,
Ut sine matre queat vitam retinere tenellam, 30
Cum gaza ingenti decernunt mittere regi.
Nec mora, legati censum iuvenemque ferentes
Deveninnt pacemque rogant ac foedera firmant.
Tempore quo validis steterat Burgundia sceptris,
Cuius primatum Heriricus forte gerebat. 35
Filia huic tantum fuit unica nomine Hiltgunt,
Nobilitate quidem pollens ac stemmate formae.
Debuit haec heres aula residere paterna
Atque diu congesta frui, si forte liceret.
Namque Avares firma cum Francis pace peracta 40
Suspendunt a fine quidem regionis eorum,
Attila sed celeres mox huc deflectit habenas,
Nec tardant reliqui satrapae vestigia adire.
Ibant aequati numero, sed et agmine longo.
Quadrupedum cursu tellus concussa gemebat, 45
Scutorum sonitu pavidus superintonat aether.
Ferrea silva micat totos rutilando per agros:
Haud aliter primo quam pulsans aequora mane
Pulcher in extremis renitet sol partibus orbis.
Iamque Ararim Rodanumque amnes transiverat altos 50
Atque ad praedandum cuneus dispergitur omnis.
Forte Cabillonis sedit Heriricus, et ecce
Attollens oculos speculator vociferatur:
«Quaenam condenso consurgit pulvere nubes?
Vis inimica venit, portas iam claudite cunctas!» 55
Iam tum, quid Franci fecissent, ipse sciebat
Princeps et cunctos compellat sic seniores:
«Si gens tam fortis, cui nos similare nequimus,
Cessit Pannoniae, qua nos virtute putatis
Huic conferre manum et patriam defendere dulcem? 60
Est satius, pactum faciant censumque capessant.
Unica nata mihi, quam tradere pro regione
Non dubito; tantum pergant, qui foedera firment.»
Ibant legati totis gladiis spoliati,
Hostibus insinuant, quod regis iussio mandat, 65
Ut cessent vastare, rogant. quos Attila ductor,
Ut solitus fuerat, blande suscepit et inquit:
«Foedera plus cupio quam proelia mittere vulgo.
Pace quidem Huni malunt regnare, sed armis
Inviti feriunt, quos cernunt esse rebelles. 70
Rex ad nos veniens dextram det atque resumat.»
Exivit princeps asportans innumeratos
Thesauros pactumque ferit natamque reliquit.
Pergit in exilium pulcherrima gemma parentum.
Postquam complevit pactum statuitque tributum, 75
Attila in occiduas promoverat agmina partes.
Namque Aquitanorum tunc Alphere regna tenebat,
Quem sobolem sexus narrant habuisse virilis,
Nomine Waltharium, primaevo flore nitentem.
Nam iusiurandum Heriricus et Alphere reges 80
Inter se dederant, pueros quod consociarent,
Cum primum tempus nubendi venerit illis.
Hic ubi cognovit gentes has esse domatas,
Coeperat ingenti cordis trepidare pavore,
Nec iam spes fuerat saevis defendier armis. 85
«Quid cessemus», ait, «si bella movere nequimus?
Exemplum nobis Burgundia, Francia donant.
Non incusamur, si talibus aequiperamur.
Legatos mitto foedusque ferire iubebo
Obsidis inque vicem dilectum porrigo natum 90
Et iam nunc Hunis censum persolvo futurum.»
Sed quid plus remorer? dictum compleverat actis.
Tunc Avares gazis onerati denique multis
Obsidibus sumptis Haganone, Hiltgunde puella
Nec non Walthario redierunt pectore laeto. 95
Attila Pannonias ingressus et urbe receptus
Exulibus pueris magnam exhibuit pietatem
Ac veluti proprios nutrire iubebat alumnos.
Virginis et curam reginam mandat habere,
Ast adolescentes propriis conspectibus ambos 100
Semper adesse iubet, sed et artibus imbuit illos
Praesertimque iocis belli sub tempore habendis.
Qui simul ingenio crescentes mentis et aevo
Robore vincebant fortes animoque sophistas,
Donec iam cunctos superarent fortiter Hunos. 105
Militiae primos tunc Attila fecerat illos,
Sed haud immerito, quoniam, si quando moveret
Bella, per insignes isti micuere triumphos;
Idcircoque nimis princeps dilexerat ambos.
Virgo etiam captiva deo praestante supremo 110
Reginae vultum placavit et auxit amorem,
Moribus eximiis operumque industria habundans.
Postremum custos thesauris provida cunctis
Efficitur, modicumque deest, quin regnet et ipsa;
Nam quicquid voluit de rebus, fecit et actis. 115
Interea Gibicho defungitur, ipseque regno
Guntharius successit et ilico Pannoniarum
Foedera dissolvit censumque subire negavit.
Hoc ubi iam primum Hagano cognoverat exul,
Nocte fugam molitur et ad dominum properavit. 120
Waltharius tamen ad pugnas praecesserat Hunos,
Et quocumque iret, mox prospera sunt comitata.
Ospirin elapsum Haganonem, regia coniunx,
Attendens domino suggessit talia dicta:
«Provideat caveatque, precor, sollertia regis, 125
Ne vestri imperii labatur forte columna,
Hoc est, Waltharius vester discedat amicus,
In quo magna potestatis vis extitit huius;
Nam vereor, ne fors fugiens Haganonem imitetur.
Idcircoque meam perpendite nunc rationem: 130
Cum primum veniat, haec illi dicite verba:
«Servitio in nostro magnos plerumque labores
Passus eras ideoque scias, quod gratia nostra
Prae cunctis temet nimium dilexit amicis.
Quod volo plus factis te quam cognoscere dictis: 135
Elige de satrapis nuptam tibi Pannoniarum
Et non pauperiem propriam perpendere cures.
Amplificabo quidem valde te rure domique,
Nec quisquam, qui dat sponsam, post facta pudebit.»
Quod si completis, illum stabilire potestis.» 140
Complacuit sermo regi, coepitque parari.
Waltharius venit, cui princeps talia pandit,
Uxorem suadens sibi ducere; sed tamen ipse
Iam tum praemeditans, quod post compleverat actis,
His instiganti suggestibus obvius infit: 145
«Vestra quidem pietas est, quod modici famulatus
Causam conspicitis; sed quod mea segnia mentis
Intuitu fertis, numquam meruisse valerem.
Sed precor, ut servi capiatis verba fidelis:
Si nuptam accipiam domini praecepta secundum, 150
Vinciar inprimis curis et amore puellae
Atque a servitio regis plerumque retardor,
Aedificare domos cultumque intendere ruris
Cogor, et hoc oculis senioris adesse moratur
Et solitam regno Hunorum impendere curam. 155
Namque voluptatem quisquis gustaverit, exin
Intolerabilius consuevit ferre labores.
Nil tam dulce mihi, quam semper inesse fideli
Obsequio domini; quare, precor, absque iugali
Me vinclo permitte meam iam ducere vitam! 160
Si sero aut medio noctis mihi tempore mandas,
Ad quaecumque iubes, securus et ibo paratus.
In bellis nullae persuadent cedere curae,
Nec nati aut coniunx retrahentque fugamque movebunt.
Testor per propriam temet, pater optime, vitam 165
Atque per invictam nunc gentem Pannoniarum,
Ut non ulterius me cogas sumere taedas.»
His precibus victus suasus rex deserit omnes,
Sperans Waltharium fugiendo recedere numquam.
Venerat interea satrapae certissima fama 170
Quandam, quae nuper superata, resistere gentem
Ac bellum Hunis confestim inferre paratam.
Tunc ad Waltharium convertitur actio rerum.
Qui mox militiam percensuit ordine totam
Et bellatorum confortat corda suorum, 175
Hortans praeteritos semper memorare triumphos
Promittensque istos solita virtute tyrannos
Sternere et externis terrorem imponere terris.
Nec mora, consurgit sequiturque exercitus omnis.
Ecce locum pugnae conspexerat et numeratam 180
Per latos aciem campos digessit et agros.
Iamque infra iactum teli congressus uterque
Constiterat cuneus. tunc undique clamor ad auras
Tollitur, horrendam confundunt classica vocem,
Continuoque hastae volitant hinc indeque densae. 185
Fraxinus et cornus ludum miscebat in unum,
Fulminis inque modum cuspis vibrata micabat.
Ac veluti boreae sub tempore nix glomerata
Spargitur, haud aliter saevas iecere sagittas.
Postremum cunctis utroque ex agmine pilis 190
Absumptis manus ad mucronem vertitur omnis.
Fulmineos promunt enses clipeosque revolvunt,
Concurrunt acies demum pugnamque restaurant.
Pectoribus partim rumpuntur pectora equorum,
Sternitur et quaedam pars duro umbone virorum. 195
Waltharius tamen in medio furit agmine bello,
Obvia quaeque metens armis ac limite pergens.
Hunc ubi conspiciunt hostes tantas dare strages,
Ac si praesentem metuebant cernere mortem,
Et quemcunque locum, seu dextram sive sinistram, 200
Waltharius peteret, cuncti mox terga dederunt
Et versis scutis laxisque feruntur habenis.
Tunc imitata ducem gens maxima Pannoniarum
Saevior insurgit caedemque audacior auget,
Deicit obstantes, fugientes proterit usque, 205
Dum caperet plenum belli sub sorte triumphum.
Tum super occisos ruit et spoliaverat omnes.
Et tandem ductor recavo vocat agmina cornu
Ac primus frontem festa cum fronde revinxit,
Victrici lauro cingens sua timpora vulgo, 210
Post hunc signiferi, sequitur quos cetera pubes.
Iamque triumphali redierunt stemmate compti
Et patriam ingressi propria se quisque locavit
Sede, sed ad solium mox Waltharius properavit.
Ecce palatini decurrunt arce ministri 215
Illius aspectu hilares equitemque tenebant,
Donec vir sella descenderet inclitus alta.
Si bene res vergant, tum demum forte requirunt.
Ille aliquid modicum narrans intraverat aulam
(Lassus enim fuerat) regisque cubile petebat. 220
Illic Hiltgundem solam offendit residentem.
Cui post amplexus atque oscula dulcia dixit:
«Ocius huc potum ferto, quia fessus anhelo.»
Illa mero tallum complevit mox pretiosum
Porrexitque viro, qui signans accipiebat 225
Virgineamque manum propria constrinxit. at illa
Astitit et vultum reticens intendit herilem,
Walthariusque bibens vacuum vas porrigit olli
(Ambo etenim norant de se sponsalia facta)
Provocat et tali caram sermone puellam: 230
«Exilium pariter patimur nam tempore tanto,
Non ignorantes, quid nostri forte parentes
Inter se nostra de re fecere futura.
Quamne diu tacito premimus haec ipsa palato?»
Virgo per hyroniam meditans hoc dicere sponsum 235
Paulum conticuit, sed postea talia reddit:
«Quid lingua simulas, quod ab imo pectore damnas,
Oreque persuades, toto quod corde refutas,
Sit veluti talem pudor ingens ducere nuptam?»
Vir sapiens contra respondit et intulit ista: 240
«Absit quod memoras, dextrorsum porrige sensum!
Noris me nihilum simulata mente locutum,
Nec quicquam nebulae vel falsi interfore crede!
Nullus adest nobis exceptis namque duobus.
Si nossem temet mihi promptam impendere mentem 245
Atque fidem votis servare per omnia cautis,
Pandere cuncta tibi cordis mysteria vellem.»
Tandem virgo viri genibus curvata profatur:
«Ad quaecumque vocas, mi domne, sequar studiose
Nec quicquam placitis malim praeponere iussis.» 250
Ille dehinc: «piget exilii me denique nostri
Et patriae fines reminiscor saepe relictos
Idcircoque fugam cupio celerare latentem.
Quod iam prae multis potuissem forte diebus,
Si non Hiltgundem solam remanere dolerem.» 255
Addidit has imo virguncula corde loquelas:
«Vestrum velle meum, solis his aestuo rebus.
Praecipiat dominus, seu prospera sive sinistra
Eius amore pati toto sum pectore praesto.»
Waltharius tandem sic virginis inquit in aurem: 260
«Publica custodem rebus te nempe potestas
Fecerat, idcirco memor haec mea verba notato:
Inprimis galeam regis tunicamque trilicem
(Assero loricam fabrorum insigne ferentem)
Diripe, bina dehinc mediocria scrinia tolle. 265
His armillarum tantum da Pannonicarum,
Donec vix unum releves ad pectoris imum.
Inde quater binum mihi fac de more coturnum,
Tantundemque tibi patrans imponito vasis:
Sic fors ad summum complentur scrinia labrum. 270
Insuper a fabris hamos clam posce retortos:
Nostra viatica sint pisces simul atque volucres,
Ipse ego piscator, sed et auceps esse coartor.
Haec intra ebdomadam caute per singula comple.
Audisti, quid habere vianti forte necesse est. 275
Nunc, quo more fugam valeamus inire, recludo:
Postquam septenos Phoebus remeaverit orbes,
Regi ac reginae satrapis ducibus famulisque
Sumptu permagno convivia laeta parabo
Atque omni ingenio potu sepelire studebo, 280
Donec nullus erit, qui sentiat hoc, quod agendum est.
Tu tamen interea mediocriter utere vino
Atque sitim vix ad mensam restinguere cura.
Cum reliqui surgant, ad opuscula nota recurre.
Ast ubi iam cunctos superat violentia potus, 285
Tum simul occiduas properemus quaerere partes.»
Virgo memor praecepta viri complevit; et ecce
Praefinita dies epularum venit, et ipse
Waltharius magnis instruxit sumptibus escas.
Luxuria in media residebat denique mensa. 290
Ingrediturque aulam velis rex undique septam.
Heros magnanimus solito quem more salutans
Duxerat ad solium, quem bissus compsit et ostrum.
Consedit laterique duces hinc indeque binos
Assedisse iubet; reliquos locat ipse minister. 295
Centenos simul accubitus iniere sodales,
Diversasque dapes libans conviva resudat.
His et sublatis aliae referuntur edendae,
Atque exquisitum fervebat migma per aurum
(Aurea bissina tantum stant gausape vasa), 300
Et pigmentatus crateres Bachus adornat.
Illicit ad haustum species dulcedoque potus.
Waltharius cunctos ad vinum hortatur et escam.
Postquam epulis depulsa fames sublataque mensa,
Heros iam dictus dominum laetanter adorsus 305
Inquit: «in hoc, rogito, clarescat gratia vestra,
Ut vos inprimis, reliquos tunc laetificetis.»
Et simul in verbo nappam dedit arte peractam
Ordine sculpturae referentem gesta priorum.
Quam rex accipiens haustu vacuaverat uno 310
Confestimque iubet reliquos imitarier omnes.
Ocius accurrunt pincernae moxque recurrunt,
Pocula plena dabant et inania suscipiebant.
Hospitis ac regis certant hortatibus omnes.
Ebrietas fervens tota dominatur in aula; 315
Balbutit madido facundia fusa palato.
Heroas validos plantis titubare videres.
Taliter in seram produxit Bachica noctem
Munera Waltharius retrahitque redire volentes,
Donec vi potus pressi somnoque gravati 320
Passim porticibus sternuntur humotenus omnes.
Et licet ignicremis vellet dare moenia flammis,
Nullus, qui causam potuisset scire, remansit.
Tandem dilectam vocat ad semet mulierem,
Praecipiens causas citius deferre paratas. 325
Ipseque de stabulis victorem duxit equorum,
Ob virtutem quem vocitaverat ille Leonem.
Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.
Hunc postquam faleris solito circumdedit, ecce
Scrinia plena gazae lateri suspendit utrique 330
Atque iteri longo modicella cibaria ponit
Loraque virgineae mandat fluitantia dextrae.
Ipseque lorica vestitus more gigantis
Imposuit capiti rubras cum casside cristas
Ingentesque ocreis suras complectitur aureis 335
Et laevum femur ancipiti praecinxerat ense
Atque alio dextrum pro ritu Pannoniarum;
Is tamen ex una tantum dat vulnera parte.
Tunc hastam dextra rapiens clipeumque sinistra
Coeperat invisa trepidus decedere terra. 340
Femina duxit equum nonnulla talenta gerentem,
In manibusque simul virgam tenet ipsa colurnam,
In qua piscator hamum transponit in undam,
Ut cupiens pastum piscis deglutiat hamum.
Namque gravatus erat vir maximus undique telis 345
Suspectamque habuit cuncto sibi tempore pugnam.
Omni nocte quidem properabant currere; sed cum
Prima rubens terris ostendit lumina Phoebus,
In silvis latitare student et opaca requirunt,
Sollicitatque metus vel per loca tuta fatigans. 350
In tantumque timor muliebria pectora pulsat,
Horreat ut cunctos aurae ventique susurros,
Formidans volucres collisos sive racemos.
Hinc odium exilii patriaeque amor incubat inde.
Vicis diffugiunt, speciosa novalia linquunt; 355
Montibus intonsis cursus ambage recurvos
Sectantes tremulos variant per devia gressus.
Ast urbis populus somno vinoque solutus
Ad medium lucis siluit recubando sequentis.
Sed postquam surgunt, ductorem quique requirunt, 360
Ut grates faciant ac festa laude salutent.
Attila nempe manu caput amplexatus utraque
Egreditur thalamo rex Walthariumque dolendo
Advocat, ut proprium quereretur forte dolorem.
Respondent ipsi se non potuisse ministri 365
Invenisse virum, sed princeps sperat eundem
Hactenus in somno tentum recubare quietum
Occultumque locum sibi delegisse sopori.
Ospirin Hiltgundem postquam cognovit abesse
Nec iuxta morem vestes deferre suetum, 370
Tristior immensis satrapae clamoribus inquit:
«O detestandas, quas heri sumpsimus, escas!
O vinum, quod Pannonias destruxerat omnes!
Quod domino regi iam dudum praescia dixi,
Approbat iste dies, quem nos superare nequimus. 375
En hodie imperii vestri cecidisse columna
Noscitur, en robur procul ivit et inclita virtus:
Waltharius, lux Pannoniae, discesserat inde,
Hiltgundem quoque mi caram deduxit alumnam.»
Iam princcps nimia succenditur efferus ira, 380
Mutant laetitiam maerentia corda priorem.
Ex humeris trabeam discindit ad infima totam
Et nunc huc animum tristem, nunc dividit illuc.
Ac velut Aeolicis turbatur arena procellis,
Sic intestinis rex fluctuat undique curis, 385
Et varium pectus vario simul ore imitatus
Prodidit exterius, quicquid toleraverat intus,
Iraque sermonem permisit promere nullum.
Ipso quippe die potum fastidit et escam,
Nec placidam membris potuit dare cura quietem. 390
Namque ubi nox rebus iam dempserat atra colores,
Decidit in lectum, verum nec lumina clausit,
Nunc latus in dextrum fultus nunc inque sinistrum.
Et veluti iaculo pectus transfixus acuto
Palpitat atque caput huc et mox iactitat illuc, 395
Et modo subrectus fulcro consederat amens.
Nec iuvat hoc, demum surgens discurrit in urbe,
Atque thorum veniens simul attigit atque reliquit.
Taliter insomnem consumpserat Attila noctem.
At profugi comites per amica silentia euntes 400
Suspectam properant post terga relinquere terram.
Vix tamen erupit cras, rex patribusque vocatis
Dixerat: «o si quis mihi Waltharium fugientem
Afferat evinctum ceu nequam forte liciscam,
Hunc ego mox auro vestirem saepe recocto 405
Et tellure quidem stantem hinc inde onerarem
Atque viam penitus clausissem, vivo, talentis.»
Sed nullus fuit in tanta regione tyrannus
Vel dux sive comes seu miles sive minister,
Qui, quamvis cuperet proprias ostendere vires 410
Ac virtute sua laudem captare perennem
Ambiretque simul gazam infarcire cruminis,
Waltharium tamen iratum praesumpserat armis
Insequier strictoque virum mucrone videre.
Nota equidem virtus; experti sunt quoque, quantas 415
Incolomis dederit strages sine vulnere victor.
Nec potis est ullum rex persuadere virorum,
Qui promissa velit hac condicione talenta.
Waltharius fugiens, ut dixi, noctibus ivit,
Atque die saltus arbustaque densa requirens 420
Arte accersitas pariter capit arte volucres,
Nunc fallens visco, nunc fisso denique ligno.
Ast ubi pervenit, qua flumina curva fluebant,
Immittens hamum rapuit sub gurgite praedam
Atque famis pestem pepulit tolerando laborem. 425
Namque fugae toto se tempore virginis usu
Continuit vir Waltharius laudabilis heros.